monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6 > sectio 366 > sectio 11 > sectio 215 > sectio 103 > sectio 1 > sectio 206 > sectio 61 > Hugutio Pisanus, Derivationes, p4, C 44 > sectio 102 > sectio 75 > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 14, 6. <<<    

7.

1 Advertit clementia tua non fuisse irrationabile postulatum, quod etiam ab orientalibus est petitum.
2 Sed quia Illyrici suspecta movetur, ideo maritima ac tutiora quaesita sunt.
3 Neque plane nos tamquam ex forma aliquid innovavimus: sed sanctae memoriae Athanasii, qui quasi columen fidei fuit, et veteris sanctitatis patrum nostrorum in conciliis definita servantes, non evellimus terminos, quos posuerunt patres nostri; nec haereditariae communionis iura violamus: sed debitam vestro imperio honorificentiam reservantes, studiosos nos pacis et quietis ostendimus.